- AEQUIMELIUM
- AEQUIMELIUMlocus Romae, ubi domus Melii cuiusdam solô aequata fuit. Spurius enim Melius ob frumenti largitionem in suspicionem affectatae dominationis venit, et cum ad populi fidem fugeret, a Servilio Halâ equitum magistro deprehensus, et occisus est, dumusque eius diruta, et Arca Aequimelii dicta. Liv. l. 1. dec. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.